- BASSUS Caesius
- BASSUS CaesiusPoeta Lyricus, Neronis tempore ad quem Persius scripsit Sat. 6. ubi inter alia, v. 2.Iamne Lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?Tetrico, inquit, quia ad Sabinos se recepisset, quorum mons Tetricus. Mox ad eundem ait, v. 4.Atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,Mox iuvenes agitare iocus et pollice honestôEgregios lusisse senes. ------ ------Unde argumentum corum cognoseimus, quae caneret Caessus. Vidit eum fabrus: ac quanti fecerit, arguit quod dicat l. 10. c. 1. Lyricorum Horatius fere solus legi dignus; si quem adsicere velu, is erit Caesius Bassus, quem unper vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.